[45] EPISTOLA XLV.

Viro optimo, et eximia eruditione praedito,

D.NICOLAO BUSCODUCENSI,

Gubernanti studia literarum Wesaliae, amico suo carissimo.

S.D.

Saepe hoc belli tempore de te & ego & amici multi in nostra Academia locuti sumus, teque optavimus vel apud nos, vel alibi tranquillam sedem in hac tua senecta habere. Postquam igitur Bonnam veni ad Bucerum, ac intellexi, deliberationes esse de quaerendis Ecclesiarum gubernatoribus, mentionem tui fecimus. Et adfuerunt alii, qui honorifico testimonio te ornabant. Iussus sum igitur a D. Bucero ad te scribere, ut vel literis tuam voluntatem significes, vel ipse huc venias, ut coram de munere Ecclesiastico mandando tecum agi possit, & tu hic rerum omnium statum explores. Principis Coloniensis voluntatem in emendatione Ecclesiarum piam & firmam esse animadverto. Venies igitur Bonnam ad Bucerum, aut certe significabis tuam voluntatem. Deum aeternum Patrem Domini nostri IESU CHRISTI oro, ut te servet, & in locum tranquillum traducat. Bene vale. Bonnae die XVIII. Maji.

PHILIPPUS MELANTHON.